- FRATRES Conjurati
- FRATRES Conjurati,apud Dunelmensem p. 190. et 203 dicuntur qui Sacramento sibi invicem dato fraternitatem inibant, vide C. du Fresne Dissert. 21. ad Ioinvillam. Aliter accipiendi in LL. Vilhelmi Nothi c. 59. Praecipimus, ut omnes liberi homines totius Regni sint Fratres coniurati; ad Monarchiam nostram et Regnum nostrum contra inimicos pro posse suo defendendum etc. Hîc enim intelliguntur, ad Reip. tuitionem sacramento mutuo adstricti alicuius Regis subditi: quo modo Iurati nude vocabantur oppidani, qui unâ eademqueve lege vivebant. Vide quoqueve LL. Edwardi c. 35. In quam sententiam praeclare Simplic. in Epictet. p. 65. Εἰ γὰρ κοινὴ μήτηρ ἡ πόλις, μητρὶς οὖςα καὶ πατρὶς, δῆλον ὅτι κατὰ τοῦτο ἀδελφοί πως ἐιςὶν οἱ πολῖται. Si enim communis mater civitas est -- patet Fratres inter se quodammodo esse cives, apud C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.